Portal w trakcie przebudowywania.
Niektóre funkcje są tymczasowo wyłączone, inne mogą nie działać poprawnie.

Łacina - 1224 nadanie opodal Izbiczna

22.09.2009 12:25
jeszcze jeden tekst - może ktoś pomoże....

Władysław (Odonic) książę w Kaliszu, 5 września 1224 roku w grodzie Nakło; nadaje zakonowi braci z domu Niemieckiego 500 łanów koło jeziora Izbiczno i rzeki Piła
ale co dalej ?????

.....

Wolotslaus dux de Calis 1224 Sept. 5, in castro Nakel; Ordini fratrum de domo Theutonica 500 mansos circa lacum Izbiczno et fluvium Piła confert. (Cnfr. Nr. 457).
Königsberg. Königl. Staats Arch. Copiarium d. Deutsch. Ordens-Privileg. A 99, fol. IV. (Manuskrypt z XV w.)

Wolotslaus domini Odonis ducis Polonie filius, Dei gracia dux de Calis. Quum ea que personis religiosis ad honorem Dei conferuntur, necessarium est omnimodis (sic) confirmari, ideo, que superna favente gracia, pro salute nostra atque parentum nostrorum ad utilitatem Terre sancte et fratrum de domo Theutonica ordinare decrevimus, scripti perhenni vivacitate censuimus munienda. Innotescat igitur universis tam presentibus quam futuris Christi fidelibus, quod nos, ob divine remunerationis emolumentum, dilectis fratribus nostris de domo Theutonica quingentos mansos circa stagnum Hisbitsma et fluvium nomine Pila ex eodem stagno fluentem, cum stagnis adiacentibus perpetua libertate cum omni utilitate et iure contulimus. Et ut predicti fratres nostri de domo Theutonica, bona supradicta in omni pace et quiete possideant, censemus tam ipsos quam homines suos, qui premissa bona possessuri sunt, ab omni exactione atque servitio et ab universa Polonica consuetudine dandi potwode et priwode et similium libere exemptos. Ut itaque memorata donacio prenominatis fratribus nostris rata maneat et inconvulsa, sigilli nostri appensione duximus communire, subscriptis nichilominus testibus ydoneis, viris honestis, quorum nomina sunt hec: capellani curie Arnoldus, Steffanus et Martinus, layci vero Adam, Conradus et Petrus, alii plures clerici et laici. Datum in hoc anno gracie millesimo ducentesimo vigesimo quarto, Nonas Septembris, in castro nostro Nakel.
Stagnum Hisbitsma, z niemiecka Pielburger See. Fluv. Pila, rzeczka Piła, prawy przypływ rz. Głda. Nakel, Nakło.

Odpowiedzi (1)

10.10.2009 16:20
Rozumiem, że nikt mi nie pomoże ?